- PINTIA
- PINTIAoppid. geminum: Unum Hispaniae Tarraconensis in Vaccaeis et regno Castellae veteris Penasiel Hieronymo Suritae, apud Durium fluv. inter Vallisoletum et Arandam 9. leuc. sed Clusio et Marianae ipsa urbs Vallisoletum esse videtur, vulgo Vallodolid, urbs ampla, praeclara, et Castellae veter. conventus iuridicus, ad Pisoracum fluv. qui paulo post in Durium cadit: Episcopalis sub Archiepiscopo Toletano, Academiâ insignis, et fuit persaepe Regum Hispaniae sedes. In iplo limite Legionis, 7. leucis a Palentia in Meridiem, Abulam versus, 15. supra Senticani in Ortum. Ibi obiit A. C. 1506. die 20. Maii Christoph. Columbus, et A. C. 1560. e praecipua nobilitate, spectante Rege ipsô, Philippô II. viginti octo viri, ob religionem exusti sunt: cum eodem tempore, et paulo ante Hispall, ubi Rcclesia occulta erat, ab A. C. 1555. in plurimos eadem flamma saeviisset, Thuan. Hist. l. 23. Laetus Comp. Alterum in Siciliaexcisum, in ora Australi, inter Thermas et Selinuntem; ubi adhuc vestigia durant, teste Fazellô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.